JUAN GINES DE SEPULVEDA TRATADO SOBRE LAS JUSTAS CAUSAS PDF

Samujas Valladolid debate Personhood is the status of being a person. Casas this period, European interests in Africa primarily focused on the establishment of trading posts there, particularly for the African slave trade. San Francisco State University. Untilthe university was racially segregated and non-white students were not allowed to attend.

Author:Mikahn Bratilar
Country:Peru
Language:English (Spanish)
Genre:Literature
Published (Last):15 December 2014
Pages:500
PDF File Size:19.48 Mb
ePub File Size:7.31 Mb
ISBN:860-3-36207-542-7
Downloads:25790
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Juktilar



Pero este valor es grande. Manuel de Roda y Arrieta, y otra en la de D. Pertinet enim ad magnorum religiosorumque principum famam et justitiam, plurimarumque gentium administrationem attingit, ut non immerito his de rebus magna contentione tum privatim inter viros doctos disputatum fuerit, tum publice disceptatum in gravissimo concilio regio ad illarum nationum regionumque gobernationem instituto; cui te Carolus Caesar rex noster et idem Romanorum Imperator pro alta tua mente et sapientia praeesse voluit, et moderari.

In tanta igitur eruditissimorum et gravissimorum virorum de rebus maximis dissensione, cum quaedam mihi his de rebus commentanti in mentem venissent, quibus controversia dirimi posse videretur, non existimavi in publico negocio tan multis occupatis mihi esse cessandum, aut loquentibus tacendum; praesertim cum essem a magnis magnaque auctoritate viris admonitus, ut scripto quid mihi judicii esset exponerem, ut meam sententiam, quam a me paucis verbis antedicta, probare videbantur, declararen.

Quem libellum ad te mitto, pignus et testimonium meae in te propensissimae voluntatis et observantiae; quem propter excellentes tuas in omni genere virtutes, et singularem humanitatem jam pridem studiose veneror et observo. Sumes igitur munusculum, exiguum illud quidem, a magno tamen studio et singulari benevolentia profectum; et quod magis ad rem pertinet, tuis rationibus officio et instituto in primis accommodatum.

Nam cum in publicis amplisque muneribus, jam diu, togae, militiaeque, voluntate ac jussu Caroli Caesaris cui tua fides et utrique tempori convenientes virtutes perspectae sunt, cum tua magna laude fungaris; tibi in iis administrandis nihil potius esse solet, ut constans est hominum opinio, justitia et religione, quibus summa virtutum omnium continetur.

Nam cum has colere nemo possit, qui injustum imperium in gentem aliquam gerat, aut principis gerentis sit quoquo modo praefectus, et administer, non dubito quin gratus tibi futurus sit libellus, quo justitia imperii et administrationis tibi commisae hactenus in ambiguo et obscuro sita, certissimis et apertissimis rationibus confirmatur et declaratur.

Explicanturque multa quae a magnis Philosophis et Theologis, simul naturae et communibus legibus, simul christianis institutis convenienter tradita, justam et commodam imperandi rationem attingunt. Sed quoniam mihi in altero Dialogo, qui inscribitur Democrates primus, ad convincendos haereticos bellum omne tamquam lege divina prohibitum damnantes jam pridem edito, quaedam ad hanc quaestionem pertinentia dicta sunt ab his quos Romae disputantes induxeram; non alienum fore putavi, eosdem apud nos in hortis ad Pisoracae ripam his de rebus disserentes facere, qui non nullis sententiis necessario repetitis, finem imponerent institutae de honestate belli disputationi.

Quorum Leopoldus Germanus nonnihil morbo patrio referens de lutheranis erroribus sermonem in hunc modum exorditur. Qua de re memini jam pridem longam nobis Romae fuisse trium dierum disputationem in Vaticano. Atque utinam Deus optimus maximus cam mentem regibus omnibus et cujusque reipubl. Quorum utrumque malum multos principes transversos egit; et in mutuam populorum perniciem, et insignes humani generis jacturas armavit, spreto otio contemptaque pace, qua qui carent populi, hi mihi maximae felicitatis quae in civitates cadere potest, parte carere videntur.

Quas civitates tum demum felices ac beatas esse dicimus, cum otio fruentes, vitam cum virtute degunt. Nec enim arbitror tenue aut leve, sed maximum bonum petimus cum angelica voce in sacrificiis oramus: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus 1. Quid enim aliud Christus Apostolos intrantes domos precari jussit quam felicitatem, praescriptis illis verbis: Pax huic domui 2 ; aut illa: Dabo pacem in finibus vestris, Inquire pacem et persequere eam 3 ; quid aliud quam in pace summum bonum esse declarant?

Haec cum ita sint, video tamen atque equidem miror reges quosdam christianos ab armis nunquam discedere, et bellum tam continenter gerere, ut bellis ipsis atque discordiis delectari videantur. An bellis ipsis ex quavis causa quaesitis delectetur, illud enim viri magni est, et virtute praestantis, cujus virtutis ingeneratae et adultae signum esse docent philosophi, usa ejus delectari 4. Hoc autem turbulenti hominis, nec a pietate christiana solum, sed etiam ab humanitate multum abhorrentis, quique, ut Homerus 5 ait, et refert Aristoteles 6 , jure, tribuque, domoque caret.

Bellum enim numquam per se espetendum est, non magis quam fames, paupertas, aut dolor, aut caetera id genus mala. Sed ut hae calamitates quae incommodum afferunt, non turpitudinem, magni cujuspiam boni gratia recte pieque interdum ab optimis et religiosis subeuntur; sic bellum optimi principes magnorum commodorum gratia, et quandoque necessario, suscipere coguntur. Nam bellum bonis viris ita gerendum esse sapientes existimant, ut bellum nihil aliad quam pax quaesita esse videatur 7.

Ad summam, bellum nunquam est nisi cunctanter et gravate, et justissimis ex causis suscipiendum. Bellum, inquit Augustinus, necessitatis esse debet, ut liberet Deus a necessitate et conservet in pace 8 ; non enim pax quaeritur ut bellum exerceatur, sed bellum geritur ut pax adquiratur. Non enim vel probitas hominum vel religionis pietas justas affert, aut facit causas belli suscipiendi, sed hominum scelera et nefaria! Sed si omnia expertus nihil profecerit, et suam aequitatem et moderationem injustorum hominum superbia et improbitate superari viderit, sumptis armis, nihil est quod metuat ne temere bellum aut injuste genere videatur.

Qua cautum est a Christo, ut etiam inimicos diligamus, contumelias et damna patienter toleremus? Neque enim tibi persuadere potui nonnumquam evangelica lege non repugnante. Hoc enim jure naturae cunctis hominibus permissum esse mihi persuasisti; et multa de legibus naturae pulcra et scitu digna, quae ex mente magna ex parle jam exciderunt disseruisti. Itaque mihi pergratum esset, quando nos in hoc oppidum Regium Hispaniae celeberrimum, nescio quae fortuna ut conveniremus effecit, ut otium hodie in his ad Pisoracae ripam amenis hortis nacti sumus, quaedam ex te audire quae sunt illi disputationi non aliena, nec molestum fuerit bis eadem audire si qua tibi videbuntur summatim esse repetenda quae in Romano illo colloquio pluribus verbis a te fuerint disputata.

Quae res, fateor, magnae mihi admirationis fuerunt, propter multiplicem et insperatam earum novitatem. Sed eadem mihi postea mecum recolenti, etiam atque etiam dubitare in mentem venit atque vereri ne non satis ex justitia et christiana pietate hispani bellum innocentibus illis mortalibus, et nihil de se male merentibus intulissent. De hoc igitur et similibus bellis, quae nulla necessitate, sed consilio quodam ne libidine dicam et cupiditate fiunt; quid sentias audire cupio.

Utque eadem opera omnes mihi causas quibus bellum tibi juste suscipi posse videatur, qua soles facultate pro singulari tuo ingenio et alta mente summatim explices et quaestionem paucis verbis prosequaris.

Neque enim tu vel solus es, vel eorum primus qui mecum hunc sermonem eisdem eos scruprilis sollicitantibus contulerunt. Sed ut paulo ante dicebas, quadam nobis summatim ex veteri illa disputatione repetenda sunt. Atque illud imprimis quod est hujus causae et multarum aliarum fundamentum: Quidquid jure fit seu lege naturae, id jure quoque divino fieri et lege evangelica.

Non enim si Christus nos, ut est in Evangeliis 11 jubet ne malo resistamus, utque percutienti maxillam unam, alteram feriendam exponamus, et tunicam tollere volenti dimittamus et pallium, statim legem naturae substulisse videri debet qua cuique vim vi repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae 12 ; illa enim non re semper praestare oportet sed cordis, ut ait Augustinus, praeparatione 13 ut si res ratioque pietatis poscat, id facere ne recusemus.

Paulus enim colapho sibi jussu principis sacerdotum incusso, tantum abfuit ut alteram maxillam feriendam exponeret, ut injuriam aegre fereus ejus auctorem convitio reprimendum curavit.

Christus autem percussus eodem modo nec ipse praebuit maxillam alteram, sed ut percussorem, ne augeret injuriam, ratione reprimeret, ut Augustinus 16 idem declarat. Ut Gregorius 17 doces his verbis: specialiter jusu paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus dicitur, hoc quod adolescens dives audivit: Vade et vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni sequere me. Vita enim communis atque civilis Decalogi dumtaxat et caeteris legibus naturalibus uti Deus Christus voluit, in eisdemque satis esse praesidii docuit ad parandam vitam aeternam.

Et Christus: Non homicidium facies, non adulterabis; et caeteras Decalogi leges persequitur. Sed si vis, inquit, perfectus esse: vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, el sequere me. Quod simile est monitis et adhortationibus de ferendis injuriis, quas paulo ante commemorabam. Itaque Christus alio in eamdem sententiam: Omnia, inquit 19 , quae vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facile illis.

Haec est enim lex et Prophelae. Esta es la Ley y los Profetas. Huc quoque pertinet quod Paulus scripsit ad Romanos 21 : Qui diligit, inquit, proximum, legem adimplevit. Nam non adulterabis, non occides; non furaberis; non falsum testimonium dices; non concupisces; et si quod aliud mandatum est, in hoc verbo continetur: Diliges pruximum tuum sicut te ipsum, scilicet, quia leges omnes naturales et divinae de rebus agendis pertinent ad homines in officio continendo, et conservandam societatem humanam in hac vita quae societas mutua charitate et benevolentia maxime continetur ut sic gradus fiat ad illam alteram aeternam.

In mutua vero hominum charitate pietas quoque in Deum atque amorem intelligimus. Dilectio enim Dei in hoc maxime cernitur, si quis Dei leges servet. Si quis diligit me, Christus ait, sermonem metan servabit Nam cum inter Christianos non pauciores controversiae cadere possent, quam olim inter Romanos, nec paucioribus legibus opus esset ad eas recte minuendas el dijudicandas, quam quae duodecim tabulis, el quinquaginta Digestorum libris continentur 23 : Christus tamen paucis legibus Decalogi repetitis, has et caeteras omnes quae mores et res agendas attingunt, una lege amplexus est, quae probat jus naturae quo societas humana continetur.

Quoniam jure naturali ut tradit auctor gravissimus Gratianus nihil aliud praecipitur quam quod Deus prohibet fieri. De quo jure sic scribit Cyprianus 24 : Nec lex, inquit, divina scripta a lege naturali in aliquo dissonat, sed reprobatio mali et electio boni sic animo rationali infixae sunt divinitus; ut de hoc nemo recte causetur quia nulli ad harum rerum persecutionem deest scientia, sive potentia, quia et quid agendum est scimus, et quod scimus facere possumus.

Omnibus enim salus et commoditas publica proposita est, hoc est felicitas, quae duplex esse intelligitur. Altera perfecta et ultima, et finis bonorum omnium, quam efficit clarus aspectus et contemplatio Dei, quaeque ut est, sic aeterna vita nominatur. Altera imperfecta et inchoata, qualis potest hominibus in hac vita contingere Haec autem consistit in usu virtutis, ut philosophi declarant; estque via et quasi gradus ad perfectam felicitatem.

Hac beati sunt pacifici. Beati mundo corde et caeteri de quibus eodem loco Christus memorat in Evangelio. Cum igitur in omni bona republica leges omnes ad virtutis usum referri debeant, auctoribus etiam ethnicis philosophis necdum religiosis et christianis, et virtus naturae sit maxime secundum Deum petenda, atque colenda, efficitur, ut optimae quaeque leges maxime sint naturae accomodatae, Deo et optimis et sapientissimis hominibus auctoribus; quanto igitur magis in ea republica, cujus ipse per se Deus conditor est et legum lator.

Sed lex naturalis quae sit, nondum nobis constitutum est, aut declaratum. Theologi aliis verbis sed eodem pertinentibus in hunc modum: Lex naturalis est participatio legis aeternae in creatura rationis compote Hujus autem legis aeternae particeps est homo per rectam rationem et probitatem ad officium et virtutem. Nam licet homo per appetitum sit pronus ad malum; tamen per rationem ad bonum est proclivis. Itaque recta ratio et proclivitas ad officia, atque virtutis munera probanda lex naturalis est et nominatur.

Ipsi, inquit, sibi lex sunt, qui ostendunt opus legis inscriptum in cordibus suis. Haec enim quid bonum sit atque justum: quid vicissim malum et injustum in bonis viris declarat, non christianis solum, sed in cunctis qui rectam naturam pravis moribus non corruperunt, atque eo magis quo melior quisque est et intelligentior.

Non enim cuivis bellum suscipere permissum est et praeter quam ad injuriam propulsandam, quam repellere cum moderamine inculpatae tutelae, cuique licet jure naturae, ac potius ut Innocentius Pontifex testatur in Concilio Lugdunensi 31 : Omnes leges omniaque jura vim vi repellere cunctisque sese defensare permittunt.

Et Isidorus 33 justum bellum esse negat quod ex edicto non geratur, bellum autem edicere, quod est publice cives ad arma vocare ad summan reipublicae potestatem pertinet, cum sit ex iis rebus in quibus maxime civitatis aut regni summa versatur.

Itaque principes intelligendi sunt, qui perfectae reipublicae praesunt, quique rem cum summa potestate, et sine provocatione ad principem superiorem, gerunt. Nam caeteri qui non toti, sed parti regni vel reipublicae praesunt, ad superioris praescriptum imperio funguntur, non principes sed praefecti magis vero nomine nuncupantur.

Dixi ad justitiam belli suscipientis et gerentis probum animum, hoc est, bonum finem rectumque propositum desideari; quoniam haec est virtutis officiique conditio auctore Dionysio 34 ut nisi habeat omnes suos numeros virtutis et officii nomen amittat. Nam peccare in re aliqua multis modis usu venit, recte agere uno dumtaxat, servatis scilicet rebus omnibus attributis quas vulgus philosophorum circumstantias appellat, ut ab uno puncto ad alterum punctum unam tantum lineam rectam duci posse mathematici declarant, obliquas aut curvas infinitas; et figendi scopum una dumtaxat ratio est sagitariis, ab eo deflectendi quam plurimae Itaque peccare in eadem re, ut philosophi tradunt, multis modis accidit, recte agere uno dumtaxat, ex rebus autem attributis ratio finis principatum tenet Magni ergo refert ad belli justitiam quo quisque animo bellum suscipiat, id est, quem sibi finem belli gerendi proponat.

Quod animadvertens Augustinus: Militare, inquit, non est delictum, sed propter praedam militare peccatum est, nec rempublicam gerere criminosum est, sed ideo genere rempublicam ut divitias augeas, videtur esse dammabile Modum quoque dixi, ut caeteris scilicet in rebus sic et in bello gerendo tenendum esse ut si fieri possit, innocentibus non fiat injuria, neve ad legatos, advenas aut clericos et res sacras serpat maleficium, nec hostes plus justo ledantur, nam fides etiam hostibus data servanda est, et in ipsos non plus quam ratione culpae saeviendum.

Quibus verbis declarat Augustinus moderationem quoque ut bonam voluntatem, quae finis potissimum esse traditur in suscipiente et gerente bellum desiderari. Finis autem justi belli est ut pace et tranquillitate, juste et cum virtute vivatur, subtracta pravis hominibus nocendi et peccandi facultare. Ad summam ut hominum bono publico consulatur: hic est enim finis omnium legum reste et naturaliter constitutae reipublicae convenienter latarum. Sed justae causae subesse debent ut juste bellum suscipiatur, quae multo magis principibus sunt quam militatibus dispiciendae: nam vir justus ut ait Augustinus 41 si forte etiam sub rege et homine sacrilego militet recte potest illo jubente bellare, si vice pacis ordinem servans quod sibi jubetur, vel non esse contra Dei praeceptum certum est: vel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse sensu faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi, quod tamen ita est intelligendum, si miles sub reipublicae sit vel principis imperio.

Nam quos nulla parendi necessitas excusat, his sine peccato non licet militare, officium reipublicae vel principi praestare injustum bellum gerenti, quamvis de justitia ejus dubitetur, et ablata debent restituere, ut viri doctissimi declarant Causarum autem justi belli quarum illa gravissima est, et maxime naturalis, ut vi, cum non licet aliter, vis illata repellatur.

Ad quod potissimum bellum natura caeteros etiam animantes unguibus, cornibus, dentibus, ungulis vel aliter armatis, hominem ad omnia bella manu, quae pro unguibus, cornibus, ungulis, hasta et gladio est, et quocumque armorum genere manus uti potest; praeterea ut idem philosophus 45 alio in loco declarat, solertia et animi viribus naturalibus.

Secunda causa justi belli est ut res ablatae repetantur, quam causam seculum fuisse videmus 47 Abraham in bello quo persecutus est Chodorlahomor Elamitarum regem et socios principes qui, Sodomis direptis, Loth fratris ejus filium captivum cum ingenti praeda ducebant.

Quo declaratur non ad res proprias suasque tantum, sed etiam amicorum per injuriam ablatas repetendas, et injurias persequendas, bellum suscipere licet. Tertia ut qui injuriaram intulerunt ab iis poenae repetantur, nisi fuerint a sua civitate maleficia negligenter punita, ut tum ipsi, et qui consentiendo injuriarum socii, justis poenis affecti, de caetero fiant ad maleficia tardiores, tum caeteri ipsorum exemplo deterreantur.

Possem hoc in loco multa bella quae a Graecis et Romanis ob hanc causam gesta sunt cum magna hominum approbatione, quorum consensus naturae lex esse putatur, commemorare. Tale namque fuit quod Lacaedemonii ob virgines suas in solemni sacrificio Messeniorum stupratas, Messeniis intulerunt, ac in decenium produxerunt: et quod Romani Corinthios persequuti sunt propter legatos ab eis contra jus gentium violatos.

Sed commodius exempla ex historia Sacra petentur, qua traditum est ob stuprum et necem illatam uxori Levitae in urbe Gabaa 48 tribus Benjamin, a caeteris filiis Israel huic civitati et consentienti Tribui bellum illatum fuisse memoratur, quo tota fere Tribus ad internecionem deleta, et urbes cum vicis incensae; Jonatham et Simeonem Machabeos, ut necem Joannis fratris ulciscerentur, sumptis armis, Jambri filios adortos, magnam ipsorum stragem edidisse Nam princeps minister Dei est, auctore Paulo.

LEYBOLD N62 PDF

TRATADO SOBRE LAS JUSTAS CAUSAS DE LA GUERRA CONTRA LOS INDIOS (E D. BILINGÜE LATIN-ESPAÑOL)

More significantly, Las Casas was instrumental in the passage of the New Laws the Laws of the Indies of , which were designed to end the encomienda system. His position found some support from the monarchy, which wanted to control the power of the encomenderos. Wars had to be waged "in order to uproot crimes that offend nature". First, their natural condition deemed them unable to rule themselves, and it was the responsibility of the Spaniards to act as masters. Second, Spaniards were entitled to prevent cannibalism as a crime against nature. Third, the same went for human sacrifice.

EL PENSAMIENTO ENFERMERO KEROUAC PDF

Tratado sobre las justas causas de la guerra contra los indios

.

CINEMATICA ESCALAR E VETORIAL PDF

Visor de obras.

.

RM LABORE APOSTILA PDF

Navigation

.

Related Articles